Thesauros Edebiyat miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Kitap 19

1.a Responsio cuiusdam philosophi, interrogati quam ob causam maris tempestate palluerit. Lemmata of Book xix omitted in ω; appear in various forms i
1.1 NAVIGABAMUS a Cassiopa Brundisium mare Ionium violentum et vastum et iactabundum.
1.2 Nox deinde quae diem primum secuta est, in ea fere tota ventus a latere saeviens navem undis compleverat.
1.3 Tum postea, complorantibus nostris omnibus atque in sentina satis agentibus, dies quidem tandem inluxit. Sed nihil de periculo neque de saevitia venti remissum, quin turbines etiam crebriores et caelum atrum et fumigantes globi et figurae quaedam nubium metuendae quos typhonas vocabant, inpendere inminereque ac depressurae navem videbantur.
1.4 In eadem fuit philosophus in disciplina Stoica celebratus, quem ego A the nis cognoveram non parva virum auctoritate satisque attente discipulos iuvenes continentem.
1.5 Eum tunc in tantis periculis inque illo tumultu caeli marisque requirebam oculis, scire cupiens quonam statu animi et an interritus intrepidusque esset.
1.6 Atque ibi hominem conspicimus pavidum et expallidum, expallidum, Hosius; extrilidum, ω; exterritum, J. F. ploratus quidem nullos, sicuti ceteri omnes, nec ullas eiusmodihuiusmodi voces cientem, sed coloris et voltus turbatione non multum a ceteris differenten.
1.7 At ubi caelum enituit et deferbuit mare et ardor ille periculi deflagravit, accedit ad Stoicum Graecus quispiam dives ex Asia, magno, ut videbamus, cultu paratuque rerum et familiae, atque ipse erat multis corporis animique deliciis affluens.
1 / 27 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi