Thesauros Edebiyat miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Kitap 18

3.a Quid Aeschines rhetor, in oratione qua Timarchum de inpudicitia accusavit, Lacedaemonios statuisse dixerit super sententia probatissima, quam inprobatissimus homo dixisset
3.1 AESCHINES, vel acerrimus prudentissimusque oratorum qui apud contiones Atheniensium floruerunt, in oratione illa saeva criminosaque et virulenta, qua Timarchum de inpudicitia graviter insigniterque accusabat, nobile et inlustre consilium LacedaemoniisLaedaemoniis dedisse dicit virum indidem civitatis eiusdem principem, virtute atque aetate magna praeditum.
3.2 Populus, inquit, Lacedaemonius de summa republica sua, quidnam esset utile et honestum deliberabat.
3.3 Tum exsurgitexurgit sententiae dicendae gratia homo quispiam turpitudine pristinae vitae diffamatissimus, sed lingua tunc atque facundia nimium quanto praestabilis.
3.4 Consilium quod dabat, quodque oportere fieri suadebat, acceptum ab universis et conplacitum est futurumquefuturuinque erat ex eius sententia populi decretum.
3.5 Ibi unus ex illo principum ordine quos Lacedaemonii, aetatis dignitatisque maiestate, tamquam arbitros et magistros disciplinae publicae verebantur, commoto irritatoque animo exilit, et Quaenam, inquit, Lacedaemonii, ratio aut quae tandem spes erit urbem hanc et hancbane rempublicam salvam inexpugnabilemqueinexpuglnabilemque esse diutius posse, si huiuscemodi anteactae vitae hominibus consiliariis utemur? Quod si proba istaec et honesta sententia est, quaeso vos, non sinamus eandem dehonestari turpissimi auctoris contagio.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi