Kitap 18
1.13
Congius enim, cum deest, efficit quidem ne sit iustae mensurae amphora; sed cum accedit et additur, non ille unus facit amphoram, sed supplet.
1.14
Virtus autem, ut isti dicunt, non accessio neque supplementum, sed sola ipsa vitae beatae instar est et propterea beatam vitam sola una, cum adest, facit.
1.15
Haec atque alia quaedam minuta magis et nodosa, tamquam apud arbitrum Favorinum, in suam uterque sententiam conferebant.
1.16
Sed cum iam prima fax noctis et densiores esse tenebrae coepissent, prosecuti Favorinum in domum, ad quam devertebat, discessimus.
2.a
CuiusmodiCuinsmodi quaestionum certationibus Saturnalicia ludicraIudicra Athenis agitare soliti sinus; atque inibi expressa quaedam sophismatia et aenigmataaenigniata oblectatoria
2.1
SATURNALIA Athenis agitabamus hilare prorsum ac modeste, non, ut dicitur, remittentes animum— nam remittere, inquit Musonius, animum quasi amittere est—,
2.2
sed demulcentes eum paulum atque laxantes iucundis honestisque sermonum inlectationibus. conueniebamusColveniebamus autem ad eandem cenam conplusculi, qui Romani in Graeciam veneramus quiquequiqiue easdem auditiones eosdemque doctores colebamus.
2.3
Tum qui et cenulam ordine suo curabat, praemium soluendaesolvenudae quaestionis ponebat librum veteris scriptoris vel Graecum vel Latinum et coronam e lauro plexam, totidemque res quaerebat quot homines istic eramus; cumque eas omnis exposuerat, rem locumque dicendi sors dabat.