Kitap 18
11.2
Verum hoc tamen petulanter insciteque, quod Furium, veterem poetam, dedecorasse linguam Latinam scripsit huiuscemodi vocum fictionibustictionibus quae mihi quidem neque abhorrere a poetica facultate visae sunt neque dictu profatuque ipso taetrae aut insuaves esse, sicuti sunt quaedam alia ab inlustribus poetis ficta dure et rancide.
11.3
Quae reprehendit autem Caesellius Furiana haec sunt: quod terram in lutum versam lutescere dixerit et tenebras in noctis modum factas noctescere et pristinas reciperare vires virescere, et quod ventus si si suggested by Hosius; caerulum cum, Dziatzko. mare caerulum crispicans nitefacit purpurat dixerit, et opulentum fieri opulescere.
11.4
Versus autem ipsos ex poematis Furianis, in quibus verba haec sunt, subdidi:
12.a
Morem istum veteribus nostris fuisse verba patiendi mutare ac vetere in agendi nodum.
12.1
ID quoque habitum est in oratione facienda elegantiae genus, ut pro verbis habentibus patiendi figuram agentia ponerent ac deinde haec vice inter sese mutua verterent.
12.2
Iuventius in comoedia:
12.2
Nonne hoc inpendio venustius gratiusque est quam si diceret maculetur?
12.3
Plautus etiam non dissimiliter: Quid ést?—Hoc rugat pallium, amictus non sum Cómmode.
12.4
Itidem Plautus pulveret dicit, quod non pulvere impleat, set ipsum pulveris plenum sit: Exi tu, Dave, age, spárge; mundum hoc ésse Vestibuliúm volo. Venús ventura est nóstra, non hoc púlveret.
12.5
In Asinaria quoque contemples dicit pro contempleris: Meúm caput contémples, si quidem é re consultás tua. Cn. Gellius in Annalibus: