Thesauros Edebiyat miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Kitap 18

1.6 Reclamabat hoc in loco Stoicus et, tamquam duas ille res diversas poneret, mirabatur, quod, cum essent malitia et virtus duo contraria, vita misera et beata quoque aeque contraria, non servaret in utrisque vim
1.7 et naturamnatural contrarii et ad miseriam quidem vitae conficiendam satis valere malitiam solam putaret, ad praestandam vero beatam vitam non satis solam esse virtutem diceret.
1.8 Atque id maxime dissidere neque convenire dicebat, quod qui profiteretur vitam nullo pacto beatam effici posse si virtus sola abesset, idem contra negaret, beatam fieri vitam cum sola virtus adesset, et quem daret haberetque virtuti absenti honorem, eundem petenti atque praesenti adimeret.
1.9 Tum Peripateticus perquam hercle festive: Rogo te, inquit, cum bona venia respondeas an existimes esse vini amphoram, cum abest ab ea unus congius?
1.10 Minime, inquit, vini amphora dici potest ex qua abest congius.
1.11 Hoc ubi accepit Peripateticus, Unus igitur, inquit, congius amphoram facere dici debebit, quoniam, cum deest ille unus, non fit amphora vini et, cum accessit, fit amphora. Quod si id dicere absurdum est, uno congio solo fieri amphoram, itidem absurdum est una sola virtute vitam fieri beatam dicere, quoniam, cum virtus abest, beata esse vita numquam potest. possit, or quamquam for quoniam, Skutsch.
1.12 Tum Favorinus aspiciens Peripateticum, Est quidem, inquit, argutiola haec qua de congio vini usus es exposita in libris; sed, ut scis, captio magis lepida quam probum aut simile argumentum videri debet.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi