Kitap 18
10.4
Tum in eo sermone, cum iam me sinceriore corpusculo factum diceret, Potes, inquit Tauro, tu quoque id ipsum comprehendere, ἐὰν ἅψῃ αὐτοῦ αὐτοῦ τῆς φλεβός quod nostris verbi profectoprotect ita dicitur: si attigeris venam illius.
10.5
Hanc loquendi imperitiam, quod venam pro arteria dixisset, cum in eo docti homines qui cum Tauro erant, tamquam in minime utili medico offendissent atque id murmure et vultu ostenderent, tum ibi Taurus, ut mos eius fuit, satis leniter: Certi, inquit, sumus, vir bone. non ignorare te quid vena appelletur et quid arteria, quod venae quidem suapte vi inmobiles sint et sanguinis tantum demittendidenmittendi gratia explorentur, arteriae autem motu atque pulsu suo habitum et modum febrium demonstrent;
10.6
sed, ut video, pervulgate magis quam inscite locutus es; non enim te solum, sed alios quoque itidem errantis audivi venam pro arteria dicere.
10.7
Fac igitur ut experiamur elegantiorem esse te in medendo quam in dicendo. et cum dis bene volentibus opera tua sistas hunc nobis sanum atque validum quam citissime.