Thesauros Edebiyat miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Kitap 18

9.7 Etiamsi veteres autem non inseque, sed insece dixerunt, credo, quia erat lenius leviusque, tamen eiusdem sententiae verbum videtur.
9.8 Nam et sequo et sequor et item secta et sectio consuetudine loquendi differunt; sed qui penitus inspexerit, origo et ratio utriusque una est.
9.9 Doctores quoque et interpretes vocum Graecarum: Ἄνδρα μοι “ἔννεπε,” Μοῦσα et: “Ἔσπετε” νῦν μοι, Μοῦσαι, dictum putant, quod Latine inseque dicitur; namque in altero ν geminum, in altero ς esse tralatum dicunt.
9.10 Sed etiam ipsum illud ἔπη, quod significant verba aut versus, non aliunde esse dictum tradunt quam ἀπὸ τοῦ ἕπεσθαι καὶ τοῦ εἰπεῖν.
9.11 Eadem ergo ratione antiqui nostri narrationes sermonesque insectiones appellitaverunt.
10.a Errare istos qui in exploranda febri venarum pulsus pertemptariperteniptari putant, non arteriarum.
10.1 IN Herodis, C. V., villam, quae est in agro Attico, loco qui appellatur Cephisiae, aquis lucidis et lucidis et, Damsté; educis, Q; et lucis et, ς; lucis deleted by Hertz; laetis suggested by Hosius. nemoribus frequentem, aestu anni medio concesseram.
10.2 Ibi alvo mihi cita et accedente febri rapida decubueram.
10.3 Eo Calvisius Taurus philosophus et alii quidam sectatores eius cum Athenis visendi mei gratia venissent, medicus, qui tum in his locis repertus adsidebat mihi, narrare Tauro coeperat quid incommodi paterer et quibus modulis quibusque intervallis accederet febris decederetque.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi