Kitap 18
5.a
Quod Q. Ennius in septimo Annali quadrupes eques ac non quadrupes equus, ut legunt multi, scriptum reliquit.
5.1
CUM Antonio Iuliano rhetore, viro hercle bono et facundiae florentis, complures adulescentuli, familiares eius, Puteolis aestivarum feriarum ludum et iocum in litteris amoenioribus et in voluptatibus pudicis honestisque agitabamus.
5.2
Atque ibi tunc Iulianoluliano nuntiatur, ἀναγνώστην quendam, non indoctum hominem, voce admodum scita et canora Ennii Annales legere ad populum in theatro. Eamus,
5.3
inquit, auditum nescio quem istum Ennianistam; hoc enim se ille nomine appellari volebat.
5.4
Quem cum iam inter ingentes clamores legentem invenissemus—legebat autem librum ex annalibusAnnalibuis Ennii septimum—, hos eum primum versus perperam pronuntiantem audivimus: Denique vi magnainagna quadrupes equus eques, Vahlen. atque elephanti Proiciunt sese, neque multis postea versibus additis, celebrantibus eum laudantibusque omnibus, discessit.
5.5
Tum Iulianus egrediens e theatro: Quid vobis, inquit, de hoc anagnosta et de quadrupede equo videtur? sic enim profecto legit: Denique vi magna quadrupes equus atque elephanti Proiciunt sese.
5.6
Ecquid putatis, si magistrum praelectoremque habuisset alicuius aeris,auris, Damste. quadrupes equus dicturum fuisse ac non quadrupes eques, quod ab Ennio ita scriptum relictumque esse nemo unus litterarum veterum diligens dubitavit?