Thesauros Edebiyat miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Kitap 17

4.5 Sed Apollodori, scriptoris celebratissimi, hos de Menandro versus legimus in libro qui Chronica inscriptus est: Κηφισιεὺς ὢν ἐκ Διοπείθους πατρός, Πρὸς τοῖσιν ἑκατὸν πέντε γράψας δράματα Ἐξέλιπε, πεντήκοντα καὶ δυεῖν ἐτῶν.
4.6 Ex istis tamen centum et quinque omnibus, solis eum octo vicisse, idem Apollodorus eodem in libro scripsit.
5.a Nequaquam esse verum, quod minutis quibusdam rhetoricae artificibus videatur, M. Ciceronem in libro quem De Amicitia scripsit vitioso argumento usum, ἀμφισβητούμενον ἀντὶ ὁμολογουμένου posuisse; totumque id consideratius tractatum exploratumque.
5.1 M. CICERO, in dialogo cui titulus est Laelius vel De Amicitia, docere volens amicitiam non spe expectationeque utilitatis neque pretii mercedisque causa colendam, sed quod ipsa per sese plena virtutis honestatisque sit expetendam diligendamque esse, etiamsi nihil opis nihilque emolumenti ex ea percipi queat, hac sententia atque his verbis usus est eaque dicere facit C. Laelium, sapientem virum, qui Publii Africani fuerat amicissimus: Quid enim?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi