Thesauros Edebiyat miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Kitap 17

2.25 Arboreta ignobilius verbum, arbusta celebratius.
2.26 Putabant, inquit, eos qui foris atque qui in arce erant inter se commutationes et consilia facere. Commutationes, id est conlationes communicationesque, non usitate dixit, set non hercle inscite nec ineleganter.
2.27 Haec ego pauca interim super eo libro, quorum memoria post lectionem subpetierat, mihi notavi.
3.a Verba M. Varronis ex libro quinto et vicesimo Humanarum, quibus contra opinionem volgariam interpretatus est Homeri versum.
3.1 IN sermonibus forte quos de temporibus rerum ad usus hominum repertarum agitabamus, adulescens quispiam non indoctus sparti quoque usum in terra Graecia diu incognitum fuisse dixit multisque post Ilium captum tempestatibus ex terra Hispania advectum.
3.2 Riserunt hoc ad inludendum ex his, qui ibi aderant, unus atque alter, male homines litterati, quod genus ἀγοραίους Graeci appellant, atque eum qui id dixerat librum legisse Homeri aiebant, cui versus hic forte deesset:
3.3 Tum ille prorsum inritatus: Non, inquit, meo libro versus iste, iste, Lion; ipse, Qπ; se, z; sed, NOX; ipse, sed, Longolius. sed vobis plane magister defuit, si creditis in eo versu σπάρτα id significare quod nos spartum dicimus.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi