Thesauros Edebiyat miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Kitap 17

2.7 Q. Metellus Numidicus, qui caste pureque lingua usus Latina videtur, in epistula quam exul Ad Domitios misit, ita scripsit: Illi vero omni iure atque honestate interdicti, ego neque aqua neque igni careo et summa gloria fruniscor.
2.8 Novius, in Atellania quae Parcus inscripta est, hoc verbo ita utitur:
2.9 Et Romani, inquit, multis armis et magno commeatu praedaque ingenti copiantur. Copiantur copiantur, added by Hertz (Carrio). verbum castrense est nec facile id reperias apud civilium causarum oratores, ex eademque figura est qua lignantur et pabulantur et aquantur. Sole, inquit, occaso.
2.10 Sole occaso non insuavi vetustate est, si quis aurem habeat non sordidam nec proculcatam; in Duodecim autem Tabulis verbum hoc ita scriptum est: Ante meridiem causam coniciunto, cum perorant ambo praesentes. Post meridiem praesenti litem addicito. Si ambo praesentes, sol sol, Hosius, comparing xiv. 7. 8; solis, Q. occasus suprema tempestas esto.
2.11 Nos, inquit, in medium relinquemus. Vulgus in medio dicit; nam vitium esse istuc putat et, si dicas in medium ponere, id quoque esse soloecon putant; set probabilius significantiusque sic dici videbitur, si quis ea verba non incuriose introspiciat; Graece quoque θεῖναι εἰς μέσον, vitium id non est.
2.12 Postquam nuntiatum est, inquit, ut pugnatum esset in Gallos, id civitas graviter tulit. In Gallos mundius subtiliusque est quam cum Gallis aut contra Gallos; nam pinguiora haec obsoletioraque sunt.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi