Thesauros Edebiyat miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Kitap 17

21.25 eoque ipso anno, qui erat post reciperatam urbem septimus, Aristotelem philosophum natum esse memoriae mandatum est.
21.26 Aliquot deinde annis post bellum Senonicum Thebani LacedaemoniosLacedaemonoios duce EpaminondaEpaminoda apud Leuctra superaverunt
21.27 ac brevi post temporeteinpore in urbe Roma lege Licinii Stolonis consules creari etiam ex plebe coepti, cum antea ius non esset nisi ex patriciis gentibus fieri consulem.
21.28 Circa annum deindedcinde urbis conditae quadringentesimumquadlringentesimum Philippus, Amyntae filius, Alexandri pater, regnum Macedoniae adeptus est inque eo tempore Alexander natus est
21.29 paucisque inde annis post Plato philosophus ad DionysiumDioilysium Siciliae tyrannum posteriorem profectus est;
21.30 post deinde aliquanto tempore Philippus apud Chaeroneam proelio magno Athenienses vicit.
21.31 Tum Demosthenes orator ex eo proelio salutem fuga quaesivit, cumque id ei quod fugerat probrose obiceretur, versu illo notissimo elusit: Ἀνήρ, inquit, ὁ φεύγων καὶ πάλιν μαχήσεται. Postea Philippus ex insidiis occiditur;
21.32 at Alexander regnum adeptus ad subigendos Persas in Asiam atque in Orientem transgressus est.
21.33 Alter autem Alexander, cui cognomentum Molosso fuit, in Italiam venit, bellum populo Romano facturus—iam enim fama virtutis felicitatisque Romanae apud exteras gentes enitescere inceptabat—, sed priusquam bellum faceret, vita decessit. Eum Molossum, cum in Italiam transiret, dixisse accepimus se quidem ad Romanos ire quasi in andronitin, Macedonem ad Persas quasi in gynaeconitin.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi