Thesauros Edebiyat miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Kitap 17

21.3 Incipiemus igitur a Solone claro, quoniam de Homero et Hesiodo inter omnes fere scriptores constitit aetatem eos egisse vel isdem fere temporibus vel Homerum aliquanto antiquiorem, utrumque tamen ante Romam conditam vixisse, Silviis Albae regnantibus, annis post bellum Troianum, ut Cassius in prino Annalium de Homero atque Hesiodo scriptum reliquit, plus centum atque sexaginta, ante Romam autem conditam, ut Cornelius Nepos in primo Chronico de Homero dicit, annis circiter centum et sexaginta.
21.4 Solonem ergo accepimus, unum ex illo nobili numero sapientium, leges scripsisse Atheniensium, Tarquinio Prisco Romae regnante, anno regni eius tricesimo tertio. Lewze (Rh. Mus., 1911) on chronological grounds would read xxiii. with T.
21.5 Servio autem Tullio regnante, Pisistratus Athenis tyrannus fuit, Solone ante in exilium voluntarium profecto, quoniam id ei praedicenti non creditum est.
21.6 Postea Pythagoras Samius in Italiam venit, Tarquini filio regnum optinente, cui cognomentum Superbus fuit,
21.7 isdemque temporibus occisus est Athenis ab HarmodioHarinodio et Aristogitone Hipparchus, Pisistrati filius, Hippiae tyranni frater Archilochum autem Nepos Cornelius tradit,
21.8 Tullo Hostilio Romae regnante, iam tunc fuisse poematis clarum et nobilem.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi