Kitap 17
15.4
Tum comperi duas species ellebori esse discerniculo coloris insignes, candidi et nigri; eos autem colores non in semine ellebori neque in virgultis, sed in radice dinosci; candido stomachum et ventrem superiorem vomitionibus purgari; nigro alvum, quae inferior vocatur, dilui, utriusque esse hanc vim, ut humoreshumrores noxios in quibus causae morborum sunt extrahant.
15.5
Esse autem periculum ne inter causas morborum, omni corporum via patefacta, ea quoque ipsa, in quibus causa vivendi est, effluant effluant suggested by Hosius; amittantur, Vahlen (cf. xix. 12. 5); exinaniantur, ς; omitted by ω. amissoque omni naturalis alimoniae fundamento homo exhaustus intereat.
15.6
Set elleborum sumi posse tutissime in insula Anticyra Plinius Secundus in libris Naturalis Historiae scripsit. Propterea Livium Drusum, qui tribunus plebi fuit, cum morbum qui comitialis dicitur pateretur, Anticyram navigasse et in ea insula elleborum bibisse ait, atque ita inorbo liberatum.
15.7
Praeterea scriptum legimus Gallos in venatibus tinguere elleboro sagittas, quod his ictae, exanimatae ferae teneriores ad epulas fiant; sed propter ellebori contagium vulnera ex sagittis facta circumcidere latius dicuntur.
16.a
Anates Ponticas vim habere venenis digerendis potentem; atque inibi de Mitridati regis in id genus medicamentismedicainentum sollertia.
16.1
ANATES Ponticas dicitur edundis vulgo venenis victitare.