Kitap 17
13.10
Hanc particulam de qua dicimus, nisi si quis didicerit compositam copulatamque esse neque vim tantum coniungendi habere, sed certa quadam significatione factam, numquam profecto rationes ac varietates istius comprehensurus est.
13.11
Quod quia longioris dissertationis est, poterit, cui otium est, reperire hoc in P. Nigidii Commentariis, quos Grammaticos inscripsit.
14.a
Sententiae ex Publili mimisMiminis selectae lepidiores.
14.1
PUBLILIUS mimos scriptitavit. Dignus habitus est qui subpar Laberio iudicaretur.
14.2
C. autem Caesarem ita Laberii maledicentia et adrogantia offendebat, ut acceptiores sibi esse Publili quam Laberii mimos praedicaret.
14.3
Huius Publili sententiae feruntur pleraeque lepidae et ad communem sermonum usum commendatissimae, ex quibus sunt istae singulis versibus circumscriptae,
14.4
quas libitum hercle est adscribere:
15.a
Quod Carneades Academicus elleboroelleloro stomachum purgavit, scripturusscriptures adversus Zenonis Stoici decretadeereta; deque natura medellaque elleboriellelori candidi et nigri.
15.1
CARNEADES Academicus, scripturus adversum Stoici Zenonis libros, superior corporis elleboro candido purgavit, ne quid ex corruptis in stomacho humoribus ad domicilia usque animi redundaret et instantiam
15.2
vigoremque mentis labefaceret; tanta cura tantoque apparatuappparatu sui vir ingenio praestanti ad refellenda quae scripserat Zeno aggressus;
15.3
idque cum in historia Graeca legissem, quod elleboro candido scriptum erat, quid esset quaesivi.