Thesauros Edebiyat miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Kitap 17

5.4 Nam beneficos, inquit, et liberales sumpsit ad confirmandum id quod de amicitia dicebat, cum ipsum illud et soleat quaeri et debeat, quisquis liberaliter et benigne facit, qua mente quoque consilio benignus liberalisque sit? utrum, quia mutuam gratiam speret et eum in quem benignus sit ad parem curam sui provocet, quod facere plerique omnes videntur, an, quia natura sit benivolus benignitasque eum per sese ipsa et liberalitas delectet sine ulla recipiendae gratiae procuratione, quod est omnium ferme rarissimum?
5.5 Argumenta autem censebat aut probabilia esse debere aut perspicua et minime controversa, idque apodixin vocari dicebat, cum ea quae dubia aut obscura sunt, per ea quae ambigua non sunt inlustrantur.
5.6 Atque, ut ostenderet beneficos liberalesque ad id quod de amicitia quaereretur quasi argumentum exemplumve sumi non oportere, Eodem, inquit, simulacro eademque rationis imagine amicitia invicem pro argumento sumi potest, si quis adfirmet homines beneficos liberalesque esse debere, non spe aliqua compendii, set amore et studio honestatis.
5.7 Poterit enim consimiliter ita dicere: Namque, ut amicitiam non spe utilitatis amplectimur, sic benefici liberalesque non gratiae reciperandae studio esse debemus.
5.8 Poterit sane, inquit, ita dicere, sed neque amicitia liberalitati neque liberalitas amicitiae praebere argumentum potest, cum de utraque pariter quaeratur.
5.9 Haec ille rhetoricus artifex dicere quibusdam videbatur perite et scienter, sed videlicet eum vocabula rerum vera ignoravisse.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi