Thesauros Edebiyat miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Kitap 16

5.3 C. Aelius Gallus, in libro De Significatione verborumVerhorunm Quae ad Ius Civile pertinentPertilent secundo, vestibulum esse dicit non in ipsis aedibus neque partem aedium, sed locum ante ianuamianuaim domus vacuum, per quem a via aditus accessusque ad aedis est, cum dextra sinistraque ianuam tecta saepiunt ianuam tecta saepiunt, Madvig; tecta qu(a)e, NOIIQ2; tectaque, QZ (Hosius); tecte, X; tecta, Carrio. viae iuncta atque ipsa ianua procul a via est, area vacanti intersita.
5.4 Quae porro huic vocabulo ratio sit, quaeri multum solet; sed quae scripta legi, ea ferme omnia inconcinna atque absurda visa sunt.
5.5 Quod Sulpicium autem Apollinarem memini dicere, virum elegant scientia ornatum, huiuscemodi est: Ve particula, sicuti quaedam alia, tum intentionem significat, tum minutionem.
5.6 Nam vetus et vehemens, alterum ab aetatis magnitudinemnagnitudine compositumcoimlpositum elisumque est, alterum a mentis vi atque impetu dicitur. Vescum autem, quod ex ve particula et esca copulatum est, utriusque diversae significationis vim capit.
5.7 Aliter enim Lucretius vescum salem dicit ex edendi intentione, aliter Lucilius vescum appellat cum edendi fastidio.
5.8 Qui domos igitur amplas antiquitus faciebant, locum ante ianuam vacuum relinquebant, qui inter fores domus et viam medius esset.
5.9 In eo loco, qui dominum eius domus salutatum venerant, priusquam admitterentur, consistebant et neque in via stabant, neque intra aedis erant.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi