Thesauros Edebiyat miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Kitap 16

10.4 et cum illic se iuris, non rei grammaticae peritum esse respondisset, Eo maxime, inquam, te dicere hoc oportet, quando, ut praedicas, peritus iuris es.
10.5 Nam Q. Ennius verbum hoc ex Duodecim Tabulis vestris accepit, in quibus, si recte commemini, ita scriptum est: Adsiduo vindex adsiduus esto. Proletario iam civi civi cui, ω; cui deleted by Schöll. quis volet vindex esto.
10.6 Petimus igitur ne Annalem nunc Q. Ennii, sed Duodecim Tabulas legi arbitrere et quid sit in ea lege proletarius civis interpretere.
10.7 Ego vero, inquit ille, dicere atque interpretari hoc deberem, si ius Faunorum et Aboriginum didicissem.
10.8 Sed enim cum proletarii et adsidui et sanates et vades et subvades et viginti quinque asses et taliones. furtorumque quaestio cum lance et licio evanuerint omnisque illa Duodecim Tabularum antiquitas, nisi in legis actionibus centumviralium causarum lege Aebutia lata consopita sit, studium scientiamque ego praestare debeo iuris et legum vocumque earum quibus utimur.
10.9 Tum forte quadam Iulium PaulumPaulurn, poetam memoriae nostrae doctissimum, praetereuntem conspeximus.
10.10 Is a nobis salutatur, rogatusque uti de sententia deque ratione istius vocabuli nos doceret, Qui in plebe, inquit, Romanaomana tenuissimi pauperrimique erant neque amplius quam mille quingentum aeris in censum deferebant, proletarii appellati sunt, qui vero nullo aut perquam parvo aere censebantur, capite censi vocabantur, extremus autem census capite censorum aeris fuit trecentis septuaginta quinque.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi