Thesauros Edebiyat miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Kitap 16

9.1 SUSQUE deque fero aut susque deque sum aut s.d sum, added by Hertz; aut s.d. est, Skutsch. aut susque deque habeo—his enim omnibus modis dicitur—verbum est ex hominum doctorum sermonibus. In poematis quoque et in epistulis veterum scriptum est plurifariam; sed facilius reperias qui verbum ostentent quam qui intellegant.
9.2 Ita plerique nostrum quae remotiora verba invenimus dicere ea properamus, non discere.
9.3 Significat autem susque deque ferre animo aequo esse et quod accidit non magni pendere atque interdum neglegere et contemnere, et propemodum id valet quod dicitur Graece ἀδιαφορεῖν.
9.4 Laberius in Compitalibus: Núnc tu lentu’s, núnc tu susque déque fers; Matér familias túa in lecto adversó sedet, Servós sextantis útitur nefáriis Verbís. M. Varro in Sisenna vel De Historia:
9.5 Quod si non horum omnium similia essent principia ac postprincipia, susque deque esset.
9.6 Lucilius in tertio:
10.a Quid sint proletarii, quid capite censi; quid item sit in XII. Tabulis adsiduus; et quae eius vocabuli ratio sit.
10.1 OTIUM erat quodam die Romae in foro a negotiis et laeta quaedam celebritas feriarum legebaturque in consessu forte conplurium Enni liber ex Annalibus. In eo libro versus hi fuerunt: Proletarius publicitus scutisque feroque Ornatur ferro; muros urbemque forumque Excubiis curant. Tum ibi quaeri coeptum est, quid esset proletarius.
10.3 Atque ego, aspiciens quempiam in eo circulo ius civile callentem, familiarem meum, rogabam ut id verbum nobis enarraret,

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi