Thesauros Edebiyat miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Kitap 16

7.5 Et elutriare lintea et lavandaria dicit, quae ad lavandum sint data, et: coicior (inquit) in fullónicam, et: Quid próperas? ecquid praecurris, caldónia? caldonia, MSS.; Caldonia, Hosius; Calidoniam, Ribbeck.
7.6 Item in Restione talabarriunculos dicit, quos vulgus talabarriones,
7.7 item in Compitalibus: malas malaxavi,
7.8 item in Cacomnemone: Hic est (inquit) Íillelle gurdus, quem ego me abhinc menses duos ex África Vénientem excepísse tibi narrávi, item in mimo,
7.9 qui inscribitur NataliciusNatalicilus, Natalicius, Fleckeisen; nata, L. (1. X) ΠΧ; nata, Z1; Natalia or Natta, Bothe. cippum dicit et obbam et camellam et pittacium et capitium:
7.10 Praeterea in Anna Peranna gubernium pro gubernatore et planum pro sycophanta et nanum pro pumilione dicit; quamquam planum pro sycophanta M. quoque Cicero in oratione scriptum reliquit, quam Pro Cluentio dixit.
7.11 Atque item, in mimo qui Saturnalia inscriptus est, botulum pro farcimine appellat et hominem levennam pro levi.
7.12 Item in NecyomantiaNecyomnantia cocionem pervulgate dicit, quem veteres arillatorem dixerunt. Verba Laberi haec sunt:
7.13 Sed enim, in mimo quem inscripsit Alexandream, eodem quidem quo vulgus, sed probe Latineque usus est Graeco vocabulo; emplastrum enim dixit οὐθετέρως, non genere feminino, ut isti novicii semidocti.
7.14 Verba ex eo mimo adposui: Quíd est ius iurandum? emplastrum aeris álieni.
8.a Quid significet et quid a nostris appellatum sit quod axioma dialectici dicunt; et quaedam alia quae prima in disciplina dialectica traduntur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi