Thesauros Edebiyat miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Kitap 15

13.9 Veritum autem, sicut puditum et pigitum, non personaliter per infinitum modum dictum esse, non a vetustioribus tantum videmus, sed a M. quoque Tullio in secundo De Finibus. Primum, inquit, Aristippi Cyrenaicorumque omnium, quos non est veritum in ea voluptate quae maxima dulcedine sensum moveret summum bonum ponere.
13.10 Dignor quoque et veneror et confiteor et testor habita sunt in verbis communibus. Sic illa in Vergilio dicta sunt: Coniugio, Anchisa, Veneris dignate superbo, et: cursusque dabit venerata secundos.
13.11 Confessi autem aeris, de quo facta confession est, in XII. Tabulis scriptum est his verbis: Aeris confessi rebusque iure iure, cf. xx. i. 45; omitted here by ω. iudicatis XXX. dies iusti sunto. Item ex isdem tabulis id quoque est. Qui se si erit testarier libri pensve fuerit, ni testimonium fariatur, inprobus intestabilisque esto.
14.a Quod Metellus Numidicus figuram orationis novam ex orationibus Graecis mutuatus est.
14.1 APUT Q. Metellum Numidicum in libro accusationis In Valerium Messalam tertio nove dictum esse adnotavimus.
14.2 Verba ex oratione eius haec sunt: Cum sese sciret in tantum crimen venisse atque socios ad senatum questum flentes venisse, sese pecunias maximas exactos esse.
14.3 Sese Sese added by Hertz. pecunias, inquit, maximas maximas added by Carrio. exactos esse pro eo quod est: pecunias a se esse se esse, Hertz; esse, Q; a se, ω. maximas exactas.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi