Thesauros Edebiyat miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Kitap 14

5.2 Ratio autem eius, qui egregi oportere dici censebat, huiuscemodi fuit: Quaecumque, inquit, nomina seu vocabula recto casu numero singulari us syllaba finiuntur, in quibus ante ultimam syllabam posita est i littera, ea omnia casu vocativo i littera terminantur, ut Caelius Caeli, modius modi, tertius terti, Accius Acci, Titius Titi et similia omnia; sic igitur egregius, quoniam us syllaba in casu nominandi finitur eamque syllabam praecedit i littera, habere debebit in casu vocandi i litteram extremam et idcirco egregi, non egregie, rectius dicetur. Nam divus et rivus et clivus non us syllaba terminantur, sed ea quae per duo u scribenda est, propter cuius syllabae sonum declarandum reperta erat nova littera, quae digammadigarma appellabatur.
5.3 Hoc ubi ille alter audivit, O, inquit, egregie grammatice vel, si id mavis, egregissime, die, oro te, inscius et impius et sobrius et ebrius et proprius et propitius et anxius et contrarius, quae us syllaba finiuntur, in quibus ante ultimam syllabam i littera est, quem casum vocandi habent? Me enim pudor et verecundia tenent, pronuntiare ea secundum tuam definitionem.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi