Thesauros Edebiyat miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Kitap 14

3.5 Praeterea putant id quoque ad ista, quae dixi, accedere: quod Xenophon, in libris quos dictorum atque factorum Socratis commentarios composuit, negat Socraten de caeli atque naturae causis rationibusque umquam disputavisse, ac ne disciplinas quidem ceteras, quae μαθήματα Graeci appellant, quae ad bene beateque vivendum non pergerent, aut attigisse aut comprobasse, idcircoque turpiter eos mentiri dicit, qui dissertationes istiusmodi Socrati adtribuerent.
3.6 Hoc autem, inquiunt, Xenophon cum scripsit, Platonem videlicet notat, in cuius libris Socrates physicapbysica et musica et geometrica disserit.
3.7 Sed enim de viris optimis et gravissimis si credendum hoc aut suspicandum fuit, causam equidem esse arbitror non obtrectationis nec invidiae neque de gloria maiore parienda certationis; haec enim procul a moribus philosophiae absunt, in quibus illi duo omnium iudicio excelluerunt. Quae igitur est opinionis istius ratio?
3.8 Haec profecto est: aequiperatio ipsa plerumque et parilitas virtutum inter sese consimilium, etiamsi contentionis studium et voluntas abest, speciem tamen aemulationis creat.
3.9 Nam cum ingenia quaedam magna duorum pluriumve in eiusdem rei studio inlustrium aut pari sunt fama aut proxima, oritur apud diversos favisores eorum industriae inlustriae, suggested by Hosius. laudisque aestumandae contentio.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi