Thesauros Edebiyat miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Kitap 14

1.32 Haec nos sicca et incondita et propemodum ieiuna oratione adtingimusadtigimus. adtigimus, Skutsch; adtingimus, MSS. Set Favorinus, ut hominis ingenium fuit utque est Graecae facundiae copia simul et venustas, latius ea et amoenius et splendidius et profluentius exequebatur, atque identidem commonebat ut caveremus ne qua nobis isti sycophantae ad faciendam fidem inreperent, quod viderentur quaedam interdum vera effutire aut spargere.
1.33 Non enim comprehensa, inquit, neque definita neque percepta dicunt, sed lubrica atque ambagiosa coniectatione nitentes, inter falsa atque vera pedetemptim quasi per tenebras ingredientes, eunt et aut multa temptando incidunt repente inprudentes in veritatem aut ipsorum, qui eos consulunt, multa credulitate ducente perveniunt callide ad ea quae vera sunt, et idcirco videntur in praeteritis rebus quan in futuris veritatem facilius imitari. Ista tamen omnia quae aut tenere aut astute vera dicunt, prae ceteris, inquit, quae mentiuntur, pars ea non sit millesima.
1.34 Praeter haec autem quae dicentem Favorinum audivimus, multa etiam memini poetarum veterum testimonia, quibus huiuscemodihuiuscenodi ambages fallaciosae confutantur. Ex quibus est Pacuvianum illud: Nám si quae eventúra sunt provideant, aequiperént Iouilovi, item Accianum illud:

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi