Thesauros Edebiyat miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Kitap 13

5.9 Petit mox Lesbium. Quo item degustato: Utrumque, inquit, oppido bonum, sed ἡδίων ὁ Λέσβιος.
5.10 Id ubi dixit, nemini fuit dubium quin lepide simul et verecunde successorem illa voce sibi, non vinum delegisset.
5.11 Is erat e Lesbo Theophrastus, suavitate homo insigni linguae pariter atque vitae.
5.12 Itaque non diu post Aristotele vita defuncto, ad Theophrastum omnes concesserunt.
6.a Quid veteres Latini dixerint quas Graeci προσῳδίας appellant; item quod vocabulum arbarismi non usurpaverint neque Romani antiquiores neque Attici.
6.1 QUAS Graeci προσῳδίας dicunt, eas veteres docti tum notas vocum, tum moderamenta, tum accentiunculas,
6.2 tum voculationes appellabant; quod nunc autem barbare queen loqui dicimus, id vitium sermonis non barbarum esse, sed rusticum, et cum eo vitio loquentes justice loqui dictitabant.
6.3 P. Nigidius in Commentariis Grammaticis: Rusticus fit sermo, inquit, si adspires perperam.
6.4 Itaque id vocabulum, quod dicitur vulgo barbarismus, qui ante divi Augusti aetatem pure atque integre locuti sunt an dixerint, nondum equidem inveni.
7.a Diversum de natura leonum dixisse Homerum in carminibus et Herodotum in historiis.
7.1 LEAENAS inter omnem vitam semel parere eoque uno partu numquam edere plures quam unum, Herodotus in tertia Historia scriptum reliquit.
7.2 Verba ex eo libro haec sunt: Ἡ δὲ δὴ λέαινα, ἐὸν ἰσχυρὸν ἰσχυρότατον,, Hdt. καὶ θρασύτατον, ἅπαξ ἐν τῷ βίῳ τίκτει ἕν· τίκτουσα γὰρ συνεκβάλλει τῷ τέκνῳ τὰς μήτρας.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi