Thesauros Edebiyat miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Kitap 13

31.17 Cum igitur medium vinum appellasset, quod neque novum esset neque vetus—et plerumque homines ita loquantur, ut omne vinum aut novum esse dicant aut vetus —nullam vim habere significavit neque novi neque veteris quod medium esset, et idcirco pro vino non habendum, quia neque refrigeraret neque calefaceret. Refrigerare id dicit quod Graece ψύχειν dicitur.
← Önceki 46 / 46

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi