Thesauros Edebiyat miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Kitap 13

30.6 Ecce autem id quoque in mentem venit, quod etiam Plautus in Poenulo faciem pro totius corporis colorisque habitu dixit. Verba Plauti haec sunt: Set eárum nutrix quá sit facie mi éxpedi.— Statúra non hau, Plaut. magna córpore aquilost. aquilo, codd. Plaut. — Ipsa east.— Specié venusta, óre atque oculis pérnigris.— Formám quidem hercle vérbis depinxtí depinxit, ω. probe!
30.7 Praeterea memini Quadrigarium in undevicesimo faciem pro statura totiusque corporis figura dixisse.
31.a Quid sit in satura M. Varronis caninum prandium.
31.1 LAUDABAT venditabatque se nuper quispiam in libraria sedens homo inepte gloriosus, tamquam unus esset in omni caelo Saturarum M. Varronis enarrator, quas partim Cynicas, alii Menippeas appellant. Et iaciebat inde quaedam non admodum difficilia, ad quae conicienda adspirare posse neminem dicebat.
31.2 Tum forte ego eum librum ex isdem saturis ferebam, qui Ὑδροκύων inscriptus est. Propius igitur accessi et:
31.3 Nosti, inquam, magister, verbum illud scilicet e Graecia vetus, musicam quae sit abscondita, eam esse nulli rei? Oro ergo te, legas hos versus pauculos et proverbii istius quod in his versibus est sententiam dicas mihi.
31.4 Lege, inquit, tu mihi potius quae non intellegis, ut ea tibi ego enarrem.
31.5 Quonam, inquam, pacto legere ego possum quae non adsequor? Indistincta namque et confusa fient quae legero, et tuam quoque impedient intentionem.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi