Kitap 13
25.14
Verba eius haec sunt: Scio solere plerisque hominibus in rebus secundis atque prolixis atque prosperis animum excellere atque superbiam atque ferociam augescere.
25.15
Itidem Cato ex Originum VII., in oratione quam Contra Servium Galbam dixit, conpluribus vocabulis super eadem re usus est: Multa me dehortata sunt huc prodire, anni, aetas, vox, vires, senectus; verum enimvero cum tantam rem peragier arbitrarer
25.16
Sed ante omnis apud Homerum eiusdem rei atque sententiae luculenta exaggeratio est: Ἕκτορα δʼ ἐκ βελέων ὕπαγε Ζεὺς ἔκ τε κονίης Ἔκ τʼ ἀνδροκτασίης ἔκ θʼ αἵματος ἔκ τε κυδοιμοῦ. Item alio in versu: Ὑσμῖναί τε μαχαί τε φόνοι τʼ ἀνδροκτασίαι τε.
25.17
Nam cum omnia ista utrubique multa et cognominata cognominata, suggested by Hertz, approved by Heraeus; continua nomina, γ. nihil plus demonstrent quam proelium, huius tamen rei varia facies delectabiliter ac decore multis variisque verbis depicta est.
25.18
Neque non illa quoque aput eundem poetam una in duobus verbis sententia cum egregia ratione repetita est; Idaeus enim, cum inter Aiacem et Hectorem decertantes armis intercederet, his ad eos verbis Omitted by Hosius; but cf. i. 3. 20. usus est: Μηκέτι, παῖδε φίλω, πολεμίζετε μηδὲ μάχεσθε,