Thesauros Edebiyat miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Kitap 13

21.22 Sacerdotes quoque feminas M. Cicero antistitas dicit, non secundum grammaticam legem antistites. Nam cum insolentias verborum a veteribus dictorum plerumque respueret, huius tamen verbi in ea parte sonitu delectatus: Sacerdotes, inquit, Cereris atque illius fani antistitae.
21.23 Usque adeo in quibusdam neque rationem verbi neque consuetudinem, sed solam aurem secuti sunt, suis verba modulis pensitantem.
21.24 Quod qui non sentiunt, inquit idem ipse M. Cicero, cum de numerosa et apta oratione dissereret, quas auris habeant aut quid in his hominis simile sit, nescio.
21.25 Illud vero cumprimis apud Homerum veteres grammatici adnotaverunt, quod, cum dixisset quodam in loco κολοιούς τε ψῆράς τε, alio in loco, non ψηρῶν τε, set ψαρῶν dixit: Τῶν δʼ ὥς τε ψαρῶν νέφος ἔρχεται ἠὲ κολοιῶν, secutus non communem, sed propriam in quoque vocis situ iucunditatem; nam si alterum in alterius loco ponas, utrumque feceris sonitu insuave.
22.a Verba Titi Castricii rhetoris ad discipulos adulescentes de vestitu atque calciatu on decoro.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi