Kitap 13
21.2
Tum is qui quaesierat, Quonam modo, inquit, vis aurem meam interrogem?
21.3
Et Probum ait respondisse: Quo suam Vergilius percontatus est, qui diversis in locis urbis et urbes dixit arbitrio consilioque usus auris.
21.4
Nam in primo Georgicon, quem ego, inquit, librum manu ipsius correctum legi, urbis, per i litteram scripsit. Verba e versibus eius haec sunt: urbisne invisere, Caesar, Terrarumque velis curam. Verte enim et muta, ut urbes dicas, insubidius nescio quid facies et pinguius.
21.5
Contra in tertio Aeneidis urbes dixit per e litteram: Centum urbes habitant magnas. Hic item muta, ut urbis dicas, nimis exilis vox erit et exanguis, tanta quippe iuncturae differentia est in consonantia vocum proximarum.
21.6
Praeterea idem Vergilius turrim dixit, non turrem, et securim, non securem: Turrim in praecipiti stantem et: incertam excussit cervice securim. Quae sunt, opinor, iucundioris gracilitatis quam si suo utrumque loco per e litteram dicas.
21.7
At ille qui interrogaverat, rudis profecto et aure agresti homo, Cur, inquit, aliud alio in loco potius rectiusque esse dicas, non sane intellego.
21.8
Tum Probus iam commotior, Noli, inquit, igitur laborare, utrum istorum debeas dicere, urbis an urbes. Nam cum id genus sis quod video, ut sine iactura tua pecces, nihil perdes, utrum dixeris.
21.9
His tum verbis Probus et hac fini hominem dimisit, ut mos eius fuit erga indociles, prope inclementer.