Thesauros Edebiyat miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Kitap 12

5.2 Tunc omisso itinere, quod alioquin maturandum erat, et relictis vehiculis, pergit eum propere videre, nosque de more, quem in locum cumque iret, secuti sumus. Et ubi ad aedes in quis ille aegrotus erat pervenimus, videmus hominem doloribus cruciatibusque alvi, quod Graeci κόλον dicunt, et febri simul rapida adflictari gemitusque ex eo conpressos erumpere spiritusque et anhelitus e pectore eius evadere, non dolorem magis indicantes quam pugnam adversum dolorem.
5.3 Post deinde, cum Taurus et medicos accersisset conlocutusque de facienda medella esset et eum ipsum ad retinendam patientiam, testimonio tolerantiae quam videbat perhibito, stabilisset, egressique inde ad vehicula et ad comites rediremus: Vidistis, inquit Taurus, non sane iucundum spectaculum, sed cognitu tamen utile, congredientes conpugnantesque philosophum et dolorem. Faciebat vis illa et natura morbi, quod erat suum, distractionem cruciatumque membrorum, faciebat contra ratio et natura animi, quod erat aeque suum: perpetiebatur et cohibebat coercebatque infra sese violentias effrenati doloris. Nullos eiulatus, nullas conplorationes, ne ullas quidem voces indecoras edebat, signa tamen quaedam, sicut vidistis, existebant virtutis et corporis, de possessione hominis pugnantium.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi