Thesauros Edebiyat miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Kitap 11

18.20 Verba sunt Sabini ex libro luris Civilis secundo: Qui alienam rem adtrectavit, cum id se invito domino facere iudicare deberet, furti tenetur.
18.21 Item alio capite: Qui alienum tacens alienum quid iacens, Dig. xlvii. 2. 43. 4. lucri faciendi causa sustulit, furti obstringitur, sive scit cuius sit, sive nescit.
18.22 Haec quidem sic, in eo quo nunc dixi, Sabinus scripsit de rebus furti faciendi causa adtrectatis.
18.23 Sed meminisse debemus, secundum ea quae supra scripsi, furtum sine ulla quoque adtrectatione fieri posse, sola mente atque animo ut furtum fiat adnitente.
18.24 Quocirca ne id quidem Sabinus Fr. 4, H; 127 Br. dubitare se ait, quin dominus furti sit condemnandus qui servo suo uti furtum faceret imperavit.
← Önceki 24 / 24

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi