Thesauros Edebiyat miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Kitap 11

16.8 neque enim ista omnino virtus est, cuius Graeco nomine argumentum hoc libri demonstratur, neque id quod tu opinare aut ego me dicere sentio aut Plutarchus facit. Deterret enim nos hoc quidem in libro, quam potest maxime, a varia a varia, ς; avaritia (-cia), ω. promiscaque et non necessaria rerum cuiuscemodi plurimarum et cogitatione et petitione.
16.9 Sed huius, inquam, tui erroris culpam esse intellego in mea scilicet infacundia, qui ne pluribus quidem verbis potuerim non obscurissime dicere quod a Graecis perfectissime verbo uno et planissime dicitur.
17.a Quid significet in veteribus praetorum edictis: qui flumina retanda publice redempta habent.
17.1 EDICTA veterum praetorum sedentibus forte nobis in bibliotheca templi Traiani et aliud quid quaerentibus cum in manus incidissent, legere atque cognoscere libitum est.
17.2 Tum in quodam edicto antiquiore ita scriptum invenimus: Qui flumina retanda publice redempta habent, si quis eorum ad me eductus fuerit, qui dicatur quod eum ex lege locationis facere oportuerit non fecisse.
17.3 Retanda igitur quid esset quaerebatur.
17.4 Dixit ibi quispiam nobiscum sedens amicus meus in libro se Gavi De Origine Vocabulorum VII. legisse, retas vocari arbores quae aut ripis fluminum eminerent aut in alveis eorum extarent, appellatasque esse a retibus, quod praetereuntes naves inpedirent et quasi inretirent; idcircoque sese arbitrari, retanda flumina locari solita esse, id est purganda, ne quid aut morae aut periculi navibus in ea virgulta incidentibus fieret.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi