Kitap 11
16.3
Ac tum quidem primo, quia non satis commode opinabar interpretaturum me me added by Hertz. esse, si dicerem librum scriptum De Negotiositate, aliud institui aput me exquirere, quod, ut dicitur, verbum de verbo expressum esset.
16.4
Nihil erat prorsus quod aut meminissem legere me aut, si etiam vellem fingere, quod non insigniter asperum absurdumque esset, si velut si, Skutsch. ex multitudine et negotio verbum unum compingerem, sicuti multiiuga dicimus et multicolora et multiformia.
16.5
Sed non minus inlepide ita diceretur quam si interpretari voce una velis πολυφιλίαν aut πολυτροπίαν aut πολυσαρκίαν.
16.6
Quamobrem, cum diutule tacitus in cogitando fuissem, respondi tandem non videri mihi significari eam rem posse uno nomine, et idcirco iuncta oratione quid vellet Graecum id verbum parabam parabam, Skutsch; pararam, MSS. dicere.
16.6
Ad multas igitur res adgressio earumque omnium rerum actio πολυπραγμοσύνη, inquam, Graece dicitur, de qua hunc librum conpositum esse, inscriptio ista indicat.
16.7
Tum ille opicus, verbis meis inchoatis et inconditis adductus virtutemque esse πολυπραγμοσύνην ratus, ratus, Bentley; iratus, QZ; tratus, B; omitted by γ. Hortatur, inquit, nos profecto nescio quis hic Plutarchus ad negotia capessenda et ad res obeundas plurimas cum industria et celeritate, nomenque ipsius virtutis de qua locuturus esset libro ipsi, sicuti dicis, non incommode praescripsit. Minime, inquam, vero;