Kitap 11
15.8
Sed inquirentibus nobis quaenam ratio et origo esset huiuscemodi figurae populabundus et errabundus et laetabundus et ludibundus multorumque aliorum id genus verborum, εὐεπιβόλως hercle Apollinaris noster videri sibi ait particulam istam postremam in quam verba talia exeunt vim et copiam et quasi abundantiam rei cuius id verbum esset demonstrare, ut laetabundus is dicatur qui abunde laetus sit, et errabundus, qui longo atque abundanti errore sit, ceteraque omnia ex ea figura ita dici ostendit, ut productio haec et extremitas largam et fluentem vim et copiam declararet.
16.a
Quod Graecorum verborum quorundam difficillima est in Latinam linguam mutatio, velut quod Graece dicitur πολυπραγμοσύνη.
16.1
ADIECIMUS saepe animum ad vocabula rerum non paucissima quae neque singulis verbis, ut a Graecis, neque, si maxime pluribus eas res verbis dicamus, tam dilucide tamque apte demonstrari Latina oratione possunt quam Graeci ea dicunt privis vocibus.
16.2
Nuper etiam cum adlatus esset ad nos Plutarchi liber et eius libri indicem legissemus, qui erat Περὶ Πολυπραγμοσύνης, percontanti cuipiam qui et litterarum et vocum Graecarum expers fuit cuiusnam liber et qua de re scriptus esset, nomen quidem scriptoris statim diximus, rem de qua scriptum scriptus, J. Gronov. fuit dicturi, haesimus.