Thesauros Edebiyat miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Kitap 10

26.10 Propterea Sallustius in eodem libro non eos solum qui navibus veherentur, sed et scaphas quoque nantes progressas dicit. Verba ipsa de scaphis posui: Earum aliae paululum progressae nimio simul et incerto onere, cum pavor corpora agitaverat, deprimebantur.
27.a Historia de populo Romano deque populo Poenico, quod pari propemodum vigore fuerint aemuli.
27.1 IN litteris veteribus memoria extat quod par quondam fuit vigor et acritudo amplitudoque populi Romani atque Poeni.
27.2 Neque inmerito aestimatum. Cum aliis quidem populis de uniuscuiusque republica, cum Poenis autem de omnium terrarum imperio decertatum.
27.3 Eius rei specimen est in illo utriusque populi verbo factoque: Q. Fabius, imperator Romanus, dedit ad Carthaginienses epistulam. Ibi scriptum fuit populum Romanum misisse ad eos hastam et caduceum, signa duo belli duelli, Kronenberg. aut pacis, ex quis utrum vellent eligerent; quod elegissent, id unum ut esse missum existimarent.
27.4 CarthaginiensesCathaginienses responderunt neutrum sese eligere, sed posse qui adtulissent utrum mallent relinquere; quod reliquissent, id sibi pro electo futurum.
27.5 M. autem Varro non hastam ipsam neque ipsum caduceum missa dicit, sed duas tesserulas, in quarum altera caduceum, in altera hastae simulacra fuerint incisa.
28.a De aetatum finibus pueritiae, iuventae, senectae, ex Tuberonis historia sumptum.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi