Thesauros Edebiyat miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Kitap 10

17.4 Demócritus Abderítes physicus phílosophus Clipeúm constituit cóntra exortum Hyperíonis, Oculós effodere ut pósset splendore aéreo. Ita rádiis solis áciem effodit lúminis, Malís bene esse né videret cívibus. Sic égo fulgentis spléndorem pecúniae Volo élucificare éxitum aetatí meae, Ne in ré bona esse vídeam nequam fílium.
18.a Historia de Artemisia; deque eo certamine quod aput Mausoli sepulcrum a scriptoribus inclutis decertatum est.
18.1 ARTEMISIA Mausolum virum amasse fertur supra omnis amorum fabulas ultraque affectionis humanae fidem.
18.2 Mausolus autem fuit, ut M. Tullius ait, rex terrae Cariae, ut quidam Graecarum historiarum scriptores, provinciae provinciae, Lipsius; pr. Gr(a)ece, ω; pr. Cariae, Thysius. praefectus σατράπην Graeci vocant.
18.3 Is Mausolus, ubi fato perfunctus inter lamenta et manus uxoris funere magnifico sepultus est, Artemisia, luctu atque desiderio mariti flagrans uxor, ossa cineremque eius mixta odoribus contusaque in faciem pulveris aquae indidit ebibitque multaque alia violenti amoris indicia fecisse dicitur.
18.4 Molita quoque est ingenti impetu operis conservandae mariti memoriae sepulcrum illud memoratissimum dignatumque numerari inter septem omnium terrarum spectacula.
18.5 Id monumentum Artemisia cum dis manibus sacrum sacrum, Mommsen; sacris, ω. Mausoli dicaret, agona, id est certamen laudibus eius dicundis, facit ponitque praemia pecuniae aliarumque rerum bonarum amplissima.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi