Thesauros Edebiyat miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Kitap 10

13.2 M. Cato in oratione De Re Floria ita scripsit: Ibi pro scorto fuit, in cubiculum subrectitavit subreptitavit, early editors. e convivio, cum partim illorum iam saepe ad eundem modum erat.
13.3 Imperitiores autem cum parti legunt, tamquam declinatum sit quasi vocabulum, non dictum quasi adverbium.
13.4 Sed Q. Claudius in vicesimo primo Annali insolentius paulo hac figura est ita usus: Enimn cum partim copiis hominum adulescentium placentem placent(i)um, Lion. sibi. Itemque Claudi in vicesimo tertio Annali verba haec sunt: Sed idcirco me fecisse, quod utrum neglegentia partim magistratum For magistratuum, which is read by Q. an avaritia an calamitate populi Romani evenisse dicam, nescio.
14.a Iniuria mihimilli factum itur quali verborum ordine Cato dixerit.
14.1 AUDIO illi iniuriam factum iri, audio contumeliam dictum iri vulgo quoque ita dici, vulgo et istam esse verborum figuram iam in medio loquendi usu, idcircoque exemplis supersedeo.
14.2 Sed contumelia illi vel iniuria factum itur paulo est remotius, exemplum igitur ponemus.
14.3 M. Cato Pro Se contra C. Cassium: Atque evenit ita, Quirites, uti in hac contumelia quae mihi per huiusce petulantiam factum itur, rei quoque publicae medius fidius miserear, Quirites.
14.4 Sicut autem contumeliam factum iri significat iri ad contumeliam faciendam, id est opera dari quo fiat, ita contumelia mihi factum itur casu tantum inmutato idem dicit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi