Thesauros Edebiyat miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Kitap 10

7.2 Varro autem cum de parte orbis quae Europa dicitur dissereret, in tribus primis eius terrae fluminibus Rodanum esse ponit, per quod videtur eum facere Histro aemulum. Histros enim quoque in Europa fluit.
8.a Inter ignominias militares quibus milites exercebantur, fuisse sanguinis dimissionem; et quaenam esse videatur causa huiuscemodi castigationis.
8.1 FUIT haec quoque antiquitus militaris animadversio, iubere ignominiae causa militi venam solvi et sanguinem dimitti.
8.2 Cuius rei ratio in litteris veteribus, quas equidem invenire potui, non extat; sed opinor factum hoc primitus in militibus stupentis animi et a naturali habitu declinatis, ut non tam poena quam medicina videretur.
8.3 Postea tamen ob pleraque alia delicta idem factitatum esse credo per consuetudinem, quasi minus sani viderentur omnes qui delinquerent.
9.a Quibus modis quoqueqnoque habitu acies Romana instrui solita sit, quaeque earum instructionum sint vocabula.
9.1 VOCABULA sunt militaria, quibus instructa certo modo acies appellari solet: frons, subsidia, cuneus, orbis, globus, forfices, serra, alae, turres.
9.2 Haec et quaedam item alia invenire est in libris eorum qui de militari disciplina scripserunt.
9.3 Tralata autem sunt ab ipsis rebus quae ita proprie nominantur, earumque rerum in acie instruenda sui cuiusque vocabuli imagines ostenduntur.
10.a Quae eius rei causa sit, quod et Graeci veteres et Romani anulum hoc digito gestaverint qui est in manu sinistra minimo proximus.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi