Thesauros Edebiyat miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Kitap 1

25.5 Quid enim dicemus, si indutiis mensum aliquot factis in oppida castris concedatur? Nonne tum quoque indutiae sunt?
25.6 Aut rursus quid esse id dicemus quod in primo Annalium Quadrigarii scriptum est, C. Pontium Samnitem a dictatore Romano sex horarum indutias postulasse, si indutiae paucorum tantum dierum appellandae sunt?
25.7 Belli autem ferias festive magis dixit quam aperte atque definite.
25.8 Graeci autem significantius consignatiusque cessationem istam pugnae pacticiam ἐκεχειρίαν dixerunt, exempta littera una sonitus vastioris et subdita subdita, J. F. Gronov; sub vita (vitae, R), ω.. lenioris.
25.9 Nam quod eo tempore non pugnetur et manus cohibeantur, ἐκεχειρίαν appellarunt.
25.10 Sed profecto non id fuit Varroni negotium, ut indutias superstitiose definiret et legibus rationibusque omnibus definitionum inserviret.
25.11 Satis enim visumvistum est, eiusmodi facere demonstrationemn, quod genus Graeci τύπους magis et ὑπογραφὰς quam ὁρισμοὺς vocant.
25.12 Indutiarum autem vocabulum qua sit ratione factum, iam diu est, cum quaerimus.
25.13 Sed ex multis, quae vel audimus vel legimus, probabilius id, quod dicam, videtur.
25.14 Indutias sic dictas arbitramurarbitramu, quasi tu dicas inde uti iam.
25.15 Pactum indutiarum eiusmodi est, ut in diem certum non pugnetur nihilqueiihilque incommodetur, sed ex eo die postea uti iam omnia belli iure agantur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi