Thesauros Edebiyat miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Kitap 1

22.10 vel quod abundans nimis et afluens et exuberans exuperans, ω.; corr. by Hertz. ; sic nostros quoque veteres superesse alias dixisse pro superfluenti et vacivo neque admodum necessario, ita ut supra posuimus Varronem dicere, alias ita ut Cicero dixit, pro eo quod copia quidem et facultate ceteris anteiret, super modum tamen et largius prolixiusque flueret quam esset satis.
22.11 Qui dicit ergo superesse se ei quem defendit, nihil istorum vult dicere sed nescio quid 12 aliud indictum inscitumque dicitlicit
22.12 ac ne Vergilii quidem poterit auctoritate uti, qui in Georgicis ita scripsit· Primus ego in patriam mecum, modo vita supersit Hoc enim in loco Vergilius ἀκυρότερον eo verbo usus videtur, quod supersit dixit pro longinquius diutiusque adsit,
22.13 illudque contra eiusdem Vergili aliquanto est probabilius: Florentisque secant herbas fluviosque ministrant Farraque, ne blando nequeat superesse labori; significat enim supra laborem esse neque opprimi a labore.
22.14 An autem superesse dixerint veteres pro restare et perficiendae rei deesse, quaerebamus. Nam Sallustius in significatione ista non superesse,
22.15 sed superare dicit. Verba eius in Iugurtha haec sunt: Is is, ς; his, ω. qui, Sall. plerumque seorsum a rege exercitum ductare et omnis res exequi solitus erat, quae Iugurthae fesso aut maioribus astricto superaverant.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi