Thesauros Edebiyat miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Kitap 1

22.6 Memini ego praetoris, docti hominis, tribunali me forte assistere atque ibi advocatum non incelebrem sic postulare, ut extra causam diceret remque quae agebatur non attingeret. Tunc praetorem ei cuia res erat dixisse advocatum eum non habere, et cum is qui verba faciebat reclamasset ego illi V. C. supersum, respondisse praetorem festiviter tu plane superes, non ades.
22.7 M. autem Cicero, in libro qui inscriptus est De iurelure Civili in Artem Redigendo, verba haec posuit: Nec vero scientia iuris maioribus suis Q. Aelius Tubero defuit, doctrina etiam superfuit. In quo loco superfuit significare videtur supra fuit et praestitit superavitque maiores suos doctrina sua, superfluenti tamen et nimis abundanti, disciplinas enim Tubero stoicas et dialecticas percalluerat
22.8 . In libro quoque De Republica secundo id ipsum verbum Cicero ponit non temere transeundum. Verba ex eo libro haec sunt: Non gravarer, Laeli, nisi et hos velle putarem et ipse cuperem te quoque aliquam partem huius nostri sermonis attingere, praesertim cum heri ipse dixeris te nobis etiam superfuturum. Verum id quidem fieri non potest; ne desis omnes te rogamus.
22.9 Exquisite igitur et comperte Iulius Paulus dicebat, homo in nostra memoria doctissimus, superesse non simplici ratione dici tam Latine quam Graece; Graecos enim περισσὸν in utramque partemparteni ponere, vel quod supervacaneum esset ac non necessarium,

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi