Thesauros Edebiyat miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Kitap 1

20.9 Εὐκλείδης autem brevius, praetermissa altitudine: γραμμὴ, inquit, est μῆκος ἀπλατές, quod exprimere uno Latino verbo non queas, nisi audeas dicere inlatabile.
21.a Quod Iulius Hyginus affirmatissime contendit, legisse se librum P. Vergilii domesticum, ubi ubi added by Hertz: in quo, ς scriptum esset et ora Tristia temptantum sensus torquebit amaror, non quod vulgus legeret sensu torquebit amaro.
21.1 VERSUS istos ex Georgicis Vergilii plerique omnes sic legunt: At sapor indicium faciet manifestus et ora Tristia temptantum sensu torquebit amaro.
21.2 Hyginus autem, non hercle ignobilis grammaticus, in Coninmientariiscommentariis quae in Vergilium fecit, confirmat et perseverat, non hoc a Vergilio relictum, sed quod ipse invenerit in libro qui fuerit ex domo atque ex familia Vergilii: et ora Tristia temptantum sensus torquebit amaror, neque id soli Hygino,
21.3 sed doctis quibusdam etiam viris complacitum, quoniam videtur absurde dici sapor sensu amaro torquet. Cum ipse, inquiunt, sapor sensus sit, non alium in semet ipso sensum habeat ac proinde sit quasi dicatur ‘sensus sensu amaro torquet.’
21.4 Sed enim cum Favorino Hygini commentariumcoommentarium legissem atque ei statimstatic displicita esset insolentia et insuavitas illius sensu torquebit amaro, risit et illius risit et, β. amaror is, ω. : Iovem lapidem, lapidem, β. lapideum, ω. inquit, quod sanctissimum iusiurandum habitum est, paratus ego iurare sum Vergilium hoc numquam scripsisse, sed Hyginum ego verum dicere arbitror.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi