Kitap 1
15.1
QUI sunt leves et futiles et importuni locutores quique nullo rerum pondere innixi verbis uvidis uvidis. Salmansius; ubi dis (diis P2) P; (h)umidis, ω. tumidis, Falster. et lapsantibus diffluunt, eorum orationem bene existimatum est in ore nasci, non in pectore, linguam autem debere aiunt non esse liberam nec vagam, sed vinclis de pectore imo ac de corde aptis moverirnoveri et quasi gubernari.
15.2
Sed enim videas quosdam scatere verbis sine ullo iudicii negotio cum securitate multa et profunda, ut loquentes plerumque videantur loqui sese nescire.
15.3
Ulixen contra Homerus, virum sapienti facundia praeditum, vocem mittere ait non ex ore, sed ex pectore, quod quod, J. E. Gronov; quos (quo, P) scilicet (licet, R,), ω. scilicet non ad sonum magis habitumquehabitunmque vocis quam ad sententiarum penitus conceptarum altitudinem pertineret, petulantiaeque verborum coercendae vallum esse oppositum dentium luculente dixit, ut loquendi temeritas non cordis tantum custodia atque vigilia cohibeatur, sed et quibusdam quasi excubiis in ore positis saepiatur. Homerica,
15.4
de quibus supra dixi, haec sunt: Ἀλλʼ ὅτε δὴ ὄπα τε μεγάλην ἐκ στήθεος εἵη, et: Ποῖόν σε ἔπος φύγεν ἕρκος ὀδόντων.
15.5
M. Tullii quoque verba posui, quibus stultam et inanem dicendi copiam graviter et vere detestatus est: