Thesauros Edebiyat miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Kitap 1

11.9 Quid ille vult ardentissimus clamor militum Romanorum, quem in congressibus proeliorum fieri solitum scriptores annalium memoravere? Contrane institutum fiebat antiquae disciplinae tam probabile? An tum et gradu clementi et silentio est opus, cum ad hostem itur in conspectu longinquo procul distantem, cum vero prope ad manus ventum est tum iam e propinquo hostis et impetu propulsandus et clamore terrendus est?
11.10 Ecce autem per tibicinia Laconica tibiae quoque illius contionariae in mentem venit, quam C. Graccho cum populo agente praeisse ac praeministrassepraerinistrasse modulos ferunt.
11.11 Sed nequaquamneuquaquam sic est, ut a vulgo dicitur, canere tibia solitum qui pone eum loquentem staret, et variis modis tum demulcere animum actionemque eius, tum intendere.
11.12 Quid enim foret ista re ineptius, si, ut planipedi saltanti, ita Graccho contionanti numeros et modos et frequentamenta fritamenta, W. Heraeus, Berl. phil. Woch. 1904, comparing v. 1. I and Corp. Gloss. Lat. ii. 580. 42; see note on v. 1. 1. quaedam varia tibicen incineret?
11.13 Sed qui hoc compertius memoriae tradiderunt, stetisse in circumstantibus dicunt occultius, qui fistula brevi sensim graviusculum sonum inspiraret ad reprimendum sedandumque inpetus vocis eius effervescentes; effervescente namque, ω.; corr. by Mommsen.
11.14 namque inpulsu et instinctu extraneo naturalis illa Gracchi vehementia indiguisse, non, opinor, existimanda est.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi