Thesauros Edebiyat miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Kitap 1

8.3 In eo libro super Demosthene rhetore et Laide meretrice historia haec scripta est: Lais, inquit, Corinthia ob elegantiam venustatemque formae grandem pecuniam demerebat conventusque ad eam ditiorum hominum ex omni Graecia celebres erant, neque admittebatur nisi qui dabat quod poposcerat; poscebat autem illa nimium quantum.
8.4 Hinc ait natum esse illud frequens apud Graecos adagium: Οὐ παντὸς ἀνδρὸς ἐς Κόρινθον ἔσθʼ ὁ πλοῦς, quod frustra iret Corinthum ad Laidem qui non quiret dare quod posceretur.
8.5 Ad hanc ille Demosthenes clanculum adit et ut sibi copiam sui faceret petit. At Lais μυρίας δραχμὰς poposcit— hoc facit nummi nostratis denarium decem milia.
8.6 Tali petulantia mulieris atque pecuniae magnitudine ictus expavidusque Demosthenes avertitur et discedens ego, inquit, paenitere tanti non emo. Sed Graeca ipsa, quae fertur dixisse, lepidiora sunt: οὐκ ὠνοῦμαι, inquit, μυρίων δραχμῶν μεταμέλειαν.
9.a Quis modus fuerit, quis ordo disciplinae Pythagoricae, quantumque temporis imperatum observatumque sit discendi simul ac tacendi.
9.1 ordo atque ratio Pythagorae, ac deinceps familiae et et added by Bongars. successionis eius, recipiendi instituendique discipulos huiuscemodi fuisse traditur:
9.2 Iamlam a principio adulescentes qui sese ad discendum obtulerant εφυ- σιογνωμόνει. Id verbum significat, mores naturasque hominum coniectatione quadam de oris et vultus ingenio deque totius corporis filo atque habitu sciscitari.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi