Kitap 1
6.2
Si sine uxore pati pati suggested by Hosius; vivere, Hertz; esse, ς. possemus, Quirites, omnes omnes, ω; omni, apparently, A. ea molestia careremus; set quoniam ita natura tradidit, ut nec cum illis satis commode, nec sine illis ullo modo vivi possit, saluti perpetuae potius quam brevi voluptati consulendum est.
6.3
Videbatur quibusdam, Q. Metellum censorem, cui consilium esset ad uxores ducendas populum hortari, non oportuisse de molestia incommodisque perpetuis rei uxoriae confiteri, neque id hortari magis esse quam dissuadere absterrereque; set contra in id potius orationem debuisse sumi dicebant, ut et nullas plerumque esse in matrimoniis molestias adseveraret et, si quae tamen accidere nonnumquam viderentur, parvas et leves facilesque esse toleratu diceret maioribusque eas emolumentis et voluptatibus oblitterari easdemque ipsas neque omnibus neque naturae vitio, set quorundam maritorum culpa et iniustitia evenire.
6.4
Titus autem Castricius recte atque condigne Metellum esse locutum existimabat. Aliter, inquit, censor loqui debet, aliter rhetor. rhetori concessum est, sententiis uti falsis, audacibus, versutis, subdolis, captiosis, si veri modo similes sint et possint movendos hominumn animos qualicunque astu inrepere. Praeterea turpe esse ait rhetori, si quid in mala causa destitutum atque inpropugnatum relinquat.