Thesauros Edebiyat Lirik Şiir Silvae

Silvae

Silvae Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Şiir 1

 
nec mirum: videt ille ortus obitusque, quid auster,
 
quid boreas hibernus agat, ferrique togaeque
 
consilia atque ipsam mentem probat, ille subactis
 
molem immensam umeris et vix tractabile pondus
 
imposuit—nec enim numerosior altera sacra 85
 
cura domo—. magnum late dimittere in orbem
 
Romulei mandata ducis viresque modosque
 
imperii tractare manu; quae laurus ab arcto,
 
quid vagus Euphrates,quid ripa binominis Histri,
 
quid Rheni vexilla ferant, quantum ultimus orbis 90
 
cesserit et refugo circumsona gurgite Thyle—
 
omnia nam laetas pila attollentia frondes,
 
nullaque famosa signatur lancea penna—
 
praeterea, fidos dominus si dividat enses,
 
pandere quis centum valeat frenare, maniplos 95
 
inter missus eques, quis praecepisse cohorti,
 
quem deceat clari praestantior ordo tribuni,
 
quisnam frenigerae signum dare dignior alae;
 
mille etiam praenosse vices, an merserit agros
 
Nilus, an imbrifero Libye sudaverit austro; 100
← Önceki Şiir 1 · 5 / 14 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi