Thesauros Edebiyat Lirik Şiir Silvae

Silvae

Silvae Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Şiir 8

 
Pande fores superum vittataque templa Sabaeis
 
nubibus et pecudum fibris spirantibus imple,
 
Parthenope; clari genus ecce Menecratis auget
 
tertia iam soboles. procerum tibi nobile vulgus
 
crescit et insani solatur damna Vesaevi. 5
 
nec solum festas secreta Neapolis aras
 
ambiat: et socii portus dilectuque initi
 
terra Dieareheo nec non plaga cara madenti
 
Surrentina deo sertis altaria cingat,
 
materni qua litus avi, quem turba nepotum 10
 
circuit et similes contendit reddere vultus,
 
gaudeat et Libyci praesignis avunculus hasta,
 
quaeque sibi genitos putat attollitque benigno
 
Polla sinu. macte, o iuvenis, qui tanta merenti
 
lumina das patriae, dulci tremit ecce tumultu 15
 
tot dominis clamata domus, procul atra recedat
 
Invidia atque alio liventia pectora flectat:
 
his senium longaeque decus virtutis et alba
 
Atropos et patrius laurus promisit Apollo,
 
ergo quod Ausoniae pater augustissimus urbis 20
← Önceki bölüm Şiir 8 · 1 / 4 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi