Thesauros Edebiyat Lirik Şiir Silvae

Silvae

Silvae Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Şiir 3

 
dignatusque loco victricis et ordine pompae
 
non vetuit, tenuesque nihil minuere parentes,
 
atque idem in cuneos populo deduxit equestres
 
mutavitque genus laevaeque ignobile ferrum
 
exuit et celso natorum aequavit honorem. 145
 
dextra bis octonis fluxerunt saecula lustris,
 
atque aevi sine nube tenor, quam dives in usus
 
natorum totoque volens excedere censu,
 
testis adhuc largi nitor inde adsuetus Etrusci,
 
cui tua non humilis dedit indulgentia mores. 150
 
hunc siquidem amplexu semper revocante tenebas
 
blandus et imperio numquam pater; huius honori
 
pronior ipse etiam gaudebat cedere frater.
 
Quas tibi devoti iuvenes pro patre renato,
 
summe ducum, grates, aut quae pia vota rependunt! 155
 
tu—seu tarda situ rebusque exhausta senectus
 
erravit seu blanda diu Fortuna regressum
 
maluit—attonitum et venturi fulminis ictus
 
horrentem tonitru tantum lenique procella
 
contentus monuisse senem; cumque horrida supra 160
← Önceki Şiir 3 · 8 / 11 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi